1.
|: Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus; :|
post iucundam iuventutem
post molestam senectutem
|: nos habit humus! :|
2.
|: Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? :|
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
|: hos si vis videre. :|
3.
|: Vita nostra brevis est, brevi finietur, :|
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
|: nemini parcetur. :|
4.
|: Vivat academia, vivant professores, :|
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
|: semper sint in flore! :|
5.
|: Vivant omnes virgines faciles, formosae, :|
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
|: bonae, laboriosae! :|
6.
|: Vivat et res publica et qui illam regit, :|
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
|: quae nos hic protegit! :|
7.
|: Pereat tristitia, pereant osores, :|
pereat diabolus,
quivis antiburschius,
|: atque irrisores! :|